Olli subridens hominum sator atque deorum, [254]
voltu, quo caelum tempestatesque serenat, [255]
oscula libavit natae, dehinc talia fatur: [256]
'Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum [257]
fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini [258]
moenia, sublimemque feres ad sidera caeli [259]
magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.' [260]

click refresh for a new sentence from Aeneid 1

homepage